monumenta.ch > Plinius > sectio 72

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 14, 72
{VIII} Divi Augusti iudiciorum ac palati peritissimum e libertis censuram vini in epulas eius facientem dixisse hospiti de indigena vino, novitatum quidem sibi gustum esse eum atque non ex nobilibus, sed Caesarem non aliud poturum. nec negaverim et alia digna esse fama, sed de quibus consensus aevi iudicaverit haec sunt.